monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 11
Et quid feci, cum viderem a te omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum esse, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio ? Cum hoc viderem, aversus ab opere malo quod feceram in me, extendi manus meas ad te. Extendi, inquit, manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua tibi. Complue, inquit, me ad faciendum fructum bonum. Dominus enim dabit suavitatem, ut terra nostra det fructum suum . Extendi manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua, non mihi, sed tibi. Sitire tibi possum, me irrigare non possum. Anima mea velut terra sine aqua tibi: quia sitivit anima mea in Deum vivum . Quando veniam, nisi quando venerit? Sitivit anima mea in Deum vivum; quia anima mea velut terra sine aqua tibi. Abundat mare, inundat, copiosum est, fluctuat, sed amarum est. Discreta est aqua, apparuit arida anima mea; irriga eam, quia velut terra sine aqua tibi.